Löydetty 149 Tulokset: Saint Judas

  • Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)

  • Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. (Liber II Maccabaeorum 13, 20)

  • Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)

  • respondit: Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum: (Liber II Maccabaeorum 14, 6)

  • nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. (Liber II Maccabaeorum 14, 10)

  • Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt: (Liber II Maccabaeorum 15, 26)

  • Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt ; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. (Liber Isaiae 11, 13)

  • et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolæ et minantes greges. (Liber Ieremiae 31, 24)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina