Löydetty 1454 Tulokset: Rex
Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)
Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. (Liber Isaiae 37, 37)
In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester. (Liber Isaiae 43, 15)
Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. (Liber Isaiae 44, 6)
Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. (Liber Ieremiae 5, 28)
Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ; (Liber Ieremiae 7, 5)
Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? (Liber Ieremiae 8, 19)
Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. (Liber Ieremiae 10, 10)
Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)
