Mosaico decorativo

Löydetty 1454 Tulokset: Rex

  • quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter. (Liber Psalmorum 46, 8)

  • Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 53, 5)

  • Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi. (Liber Psalmorum 58, 5)

  • Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ; (Liber Psalmorum 59, 9)

  • Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. (Liber Psalmorum 62, 12)

  • Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia. (Liber Psalmorum 67, 13)

  • Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ. (Liber Psalmorum 71, 16)

  • Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. (Liber Psalmorum 73, 12)

  • ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. (Liber Psalmorum 77, 8)

  • Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. (Liber Psalmorum 83, 4)

  • Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo. (Liber Psalmorum 85, 14)

  • quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 94, 3)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina