Mosaico decorativo

Löydetty 1454 Tulokset: Rex

  • Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. (Liber Esther 6, 3)

  • Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. (Liber Esther 6, 5)

  • Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, (Liber Esther 6, 6)

  • respondit: Homo, quem rex honorare cupit, (Liber Esther 6, 7)

  • et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. (Liber Esther 6, 9)

  • Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. (Liber Esther 6, 10)

  • Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. (Liber Esther 6, 11)

  • Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. (Liber Esther 7, 1)

  • Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 7, 2)

  • Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. (Liber Esther 7, 3)

  • Respondensque rex Assuerus, ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere? (Liber Esther 7, 5)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina