Löydetty 1454 Tulokset: Rex
Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. (Liber II Paralipomenon 26, 5)
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ. (Liber II Paralipomenon 26, 21)
Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 27, 6)
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. (Liber II Paralipomenon 28, 16)
Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz, (Liber II Paralipomenon 28, 22)
Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. (Liber II Paralipomenon 29, 12)
cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 19)
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini: (Liber II Paralipomenon 29, 20)
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato. (Liber II Paralipomenon 29, 24)
Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare. (Liber II Paralipomenon 29, 27)
Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 29)
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)
