Löydetty 368 Tulokset: Respondit

  • Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. (Liber Genesis 42, 37)

  • Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. (Liber Genesis 43, 3)

  • At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)

  • Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. (Liber Genesis 44, 17)

  • Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)

  • audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. (Liber Genesis 46, 2)

  • respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. (Liber Genesis 47, 9)

  • Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. (Liber Genesis 47, 16)

  • sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. (Liber Genesis 47, 30)

  • Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. (Liber Genesis 48, 9)

  • Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50, 19)

  • Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam. (Liber Exodus 2, 8)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina