Löydetty 4665 Tulokset: Res
Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. (Liber I Paralipomenon 12, 17)
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 38)
Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: præparaverant enim eis fratres sui. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)
Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)
Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. (Liber I Paralipomenon 14, 3)
Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. (Liber I Paralipomenon 15, 5)
De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti. (Liber I Paralipomenon 15, 6)
De filiis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum triginta. (Liber I Paralipomenon 15, 7)
De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti. (Liber I Paralipomenon 15, 8)