Löydetty 221 Tulokset: Regi

  • Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet. (Liber Esdrae 4, 13)

  • Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, (Liber Esdrae 4, 14)

  • Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. (Liber Esdrae 4, 16)

  • Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis. (Liber Esdrae 5, 7)

  • Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. (Liber Esdrae 5, 8)

  • Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos. (Liber Esdrae 5, 17)

  • Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum. (Liber Esdrae 8, 22)

  • Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus. (Liber Nehemiae 2, 1)

  • et dixi regi : Rex, in æternum vive : quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni ? (Liber Nehemiae 2, 3)

  • et dixi ad regem : Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam. (Liber Nehemiae 2, 5)

  • Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam : (Liber Nehemiae 2, 7)

  • At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. (Liber Thobis 1, 22)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina