Löydetty 219 Tulokset: Reditus Christi
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. (Epistula ad Galatas 6, 2)
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. (Epistula ad Galatas 6, 12)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. (Epistula ad Ephesios 1, 1)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, (Epistula ad Ephesios 3, 1)
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: (Epistula ad Ephesios 3, 4)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 8)
Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 14)