Löydetty 20371 Tulokset: Re
misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. (Liber Genesis 40, 3)
Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: (Liber Genesis 40, 5)
Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. (Liber Genesis 40, 8)
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: (Liber Genesis 40, 10)
calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. (Liber Genesis 40, 11)
Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: (Liber Genesis 40, 12)
post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. (Liber Genesis 40, 13)
Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: (Liber Genesis 40, 14)
Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: (Liber Genesis 40, 16)
et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. (Liber Genesis 40, 17)
Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: (Liber Genesis 40, 18)
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. (Liber Genesis 40, 19)