Löydetty 20371 Tulokset: Re
Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. (Liber Genesis 24, 55)
Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 56)
Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. (Liber Genesis 24, 58)
imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. (Liber Genesis 24, 60)
Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. (Liber Genesis 24, 61)
Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: (Liber Genesis 24, 62)
et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. (Liber Genesis 24, 63)
Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, (Liber Genesis 24, 64)
Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. (Liber Genesis 24, 67)
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: (Liber Genesis 25, 1)
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)
Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)
