Löydetty 20371 Tulokset: Re
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. (Epistula I Petri 3, 14)
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. (Epistula I Petri 3, 18)
In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: (Epistula I Petri 3, 19)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. (Epistula I Petri 3, 21)
Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. (Epistula I Petri 3, 22)
ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)
In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. (Epistula I Petri 4, 4)
Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. (Epistula I Petri 4, 5)
Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. (Epistula I Petri 4, 10)
