Löydetty 20371 Tulokset: Re
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), (Epistula ad Hebraeos 10, 23)
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: (Epistula ad Hebraeos 10, 24)
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (Epistula ad Hebraeos 10, 31)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 10, 35)
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)