Mosaico decorativo

Löydetty 20371 Tulokset: Re

  • Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. (Epistula ad Hebraeos 4, 1)

  • Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. (Epistula ad Hebraeos 4, 5)

  • Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: (Epistula ad Hebraeos 4, 6)

  • iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)

  • Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. (Epistula ad Hebraeos 4, 8)

  • Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. (Epistula ad Hebraeos 4, 9)

  • Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)

  • Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. (Epistula ad Hebraeos 4, 12)

  • Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina