Löydetty 20371 Tulokset: Re
Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: (Epistula ad Titum 1, 10)
quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. (Epistula ad Titum 1, 12)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam: (Epistula ad Titum 2, 1)
Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. (Epistula ad Titum 2, 6)
verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)
Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. (Epistula ad Titum 2, 15)
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: (Epistula ad Titum 3, 1)
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)