Löydetty 20371 Tulokset: Re
Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: (Epistula I ad Timotheum 3, 14)
Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: (Epistula I ad Timotheum 4, 4)
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: (Epistula I ad Timotheum 5, 1)
anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: (Epistula I ad Timotheum 5, 2)
viduas honora, quæ vere viduæ sunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 3)
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)
Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. (Epistula I ad Timotheum 5, 7)