Löydetty 20371 Tulokset: Re
ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. (Epistula ad Galatas 2, 6)
Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. (Epistula ad Galatas 2, 11)
Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)
Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. (Epistula ad Galatas 2, 13)
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? (Epistula ad Galatas 2, 14)
Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. (Epistula ad Galatas 2, 15)
Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)
Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. (Epistula ad Galatas 2, 17)
Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. (Epistula ad Galatas 2, 18)
O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)