Mosaico decorativo

Löydetty 20371 Tulokset: Re

  • Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. (Epistula ad Romanos 11, 20)

  • Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. (Epistula ad Romanos 11, 23)

  • Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? (Epistula ad Romanos 11, 24)

  • Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. (Epistula ad Romanos 11, 26)

  • Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. (Epistula ad Romanos 11, 28)

  • Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: (Epistula ad Romanos 11, 30)

  • ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)

  • Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. (Epistula ad Romanos 11, 32)

  • O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! (Epistula ad Romanos 11, 33)

  • aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? (Epistula ad Romanos 11, 35)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina