Löydetty 20371 Tulokset: Re
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)
Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 11)
Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum: (Actus Apostolorum 7, 12)
Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. (Actus Apostolorum 7, 14)
Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 15)
Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. (Actus Apostolorum 7, 16)
Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, (Actus Apostolorum 7, 17)
quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. (Actus Apostolorum 7, 18)
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. (Actus Apostolorum 7, 19)
Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. (Actus Apostolorum 7, 20)
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. (Actus Apostolorum 7, 23)
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)