Löydetty 20371 Tulokset: Re
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)
Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. (Evangelium secundum Ioannem 15, 6)
Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 13)
Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)
Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Qui me odit, et Patrem meum odit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 23)
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)