Löydetty 20371 Tulokset: Re
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 20)
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. (Evangelium secundum Ioannem 12, 21)
Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 12, 22)
Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 23)
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)