Löydetty 20371 Tulokset: Re
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent: (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)
Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)
Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)