Löydetty 20371 Tulokset: Re
Et egressus foras Petrus flevit amare. (Evangelium secundum Lucam 22, 62)
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: (Evangelium secundum Lucam 22, 67)
si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. (Evangelium secundum Lucam 22, 68)
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. (Evangelium secundum Lucam 22, 71)
Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. (Evangelium secundum Lucam 23, 7)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. (Evangelium secundum Lucam 23, 9)
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 11)
Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. (Evangelium secundum Lucam 23, 15)