Löydetty 20371 Tulokset: Re
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. (Liber Leviticus 8, 32)
sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. (Liber Leviticus 8, 34)
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)
bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. (Liber Leviticus 9, 4)
Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, (Liber Leviticus 9, 5)
ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. (Liber Leviticus 9, 6)
Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 9, 7)
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: (Liber Leviticus 9, 8)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)
Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: (Liber Leviticus 9, 10)
Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, (Liber Leviticus 9, 13)
Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, (Liber Leviticus 9, 15)