Löydetty 20371 Tulokset: Re
At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? (Evangelium secundum Lucam 12, 14)
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, (Evangelium secundum Lucam 12, 18)
et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? (Evangelium secundum Lucam 12, 24)
Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)