Löydetty 20371 Tulokset: Re
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Evangelium secundum Lucam 2, 35)
Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. (Evangelium secundum Lucam 2, 41)
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. (Evangelium secundum Lucam 2, 45)
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? (Evangelium secundum Lucam 2, 49)