Löydetty 20371 Tulokset: Re
Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. (Evangelium secundum Marcum 15, 6)
Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. (Evangelium secundum Marcum 15, 8)
Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. (Evangelium secundum Marcum 15, 11)
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Marcum 15, 15)
Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Marcum 15, 18)