Löydetty 20371 Tulokset: Re
Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. (Liber Leviticus 2, 11)
Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis. (Liber Leviticus 2, 12)
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. (Liber Leviticus 2, 13)
Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, (Liber Leviticus 2, 14)
Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. (Liber Leviticus 3, 1)
Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: (Liber Leviticus 3, 3)
duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. (Liber Leviticus 3, 4)
Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 3, 5)
Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam (Liber Leviticus 3, 9)
cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis. (Liber Leviticus 3, 10)
Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. (Liber Leviticus 3, 11)
Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: (Liber Leviticus 3, 14)