Löydetty 20371 Tulokset: Re
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)
Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. (Liber Genesis 9, 20)
Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. (Liber Genesis 9, 22)
At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)
Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. (Liber Genesis 9, 28)
Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. (Liber Genesis 10, 5)
Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. (Liber Genesis 10, 7)
Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)
De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. (Liber Genesis 10, 11)
Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. (Liber Genesis 10, 12)
et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. (Liber Genesis 10, 14)
