Löydetty 5483 Tulokset: Rat
Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: (Epistula I ad Timotheum 1, 12)
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. (Epistula I ad Timotheum 2, 15)
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: (Epistula I ad Timotheum 4, 4)
sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. (Epistula I ad Timotheum 4, 5)
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: (Epistula I ad Timotheum 5, 1)
Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. (Epistula I ad Timotheum 5, 5)