Löydetty 5483 Tulokset: Rat
Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)
Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. (Actus Apostolorum 11, 19)
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)
Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. (Actus Apostolorum 11, 22)
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: (Actus Apostolorum 11, 23)
quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: (Actus Apostolorum 11, 29)
Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. (Actus Apostolorum 12, 2)
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)