Löydetty 5483 Tulokset: Rat
Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: (Liber Genesis 37, 14)
At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. (Liber Genesis 37, 16)
Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: (Liber Genesis 37, 23)
Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)
melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)
et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? (Liber Genesis 37, 30)
Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)
Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. (Liber Genesis 38, 8)
Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. (Liber Genesis 38, 9)
Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)
Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. (Liber Genesis 38, 15)