Löydetty 5483 Tulokset: Rat
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. (Liber Genesis 27, 41)
Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: (Liber Genesis 27, 43)
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. (Liber Genesis 28, 5)
Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29, 3)
Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. (Liber Genesis 29, 4)
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)
dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. (Liber Genesis 29, 15)
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)
cui pater servam Balam tradiderat. (Liber Genesis 29, 29)