Löydetty 3231 Tulokset: Ram
Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)
Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: (Liber Numeri 30, 7)
Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, (Liber Numeri 30, 11)
Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)
Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. (Liber Numeri 30, 15)
Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. (Liber Numeri 31, 54)
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. (Liber Numeri 32, 5)
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? (Liber Numeri 32, 8)
Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me, (Liber Numeri 32, 11)
nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. (Liber Numeri 32, 19)
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: (Liber Numeri 32, 20)
et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. (Liber Numeri 32, 22)