Löydetty 3231 Tulokset: Ram
Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: (Actus Apostolorum 22, 19)
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, (Actus Apostolorum 26, 9)
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 26, 14)
Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ: (Actus Apostolorum 27, 5)
Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)
Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex. (Actus Apostolorum 27, 37)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: (Actus Apostolorum 27, 43)
et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)