Löydetty 3231 Tulokset: Ram
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant. (Liber Ecclesiasticus 40, 15)
Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur. (Liber Ecclesiasticus 40, 16)
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 41, 13)
Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. (Liber Ecclesiasticus 41, 15)
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: (Liber Ecclesiasticus 43, 3)
Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: (Liber Ecclesiasticus 43, 18)
Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. (Liber Ecclesiasticus 43, 21)
Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. (Liber Ecclesiasticus 45, 3)
Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)
Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. (Liber Ecclesiasticus 45, 14)
Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. (Liber Ecclesiasticus 46, 10)
et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. (Liber Ecclesiasticus 47, 16)