Löydetty 3231 Tulokset: Ram
et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. (Liber Genesis 20, 15)
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. (Liber Genesis 21, 1)
Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. (Liber Genesis 21, 32)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. (Liber Genesis 22, 2)
ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. (Liber Genesis 23, 9)
Adoravit Abraham coram populo terræ. (Liber Genesis 23, 12)
Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. (Liber Genesis 23, 19)
sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. (Liber Genesis 24, 4)
Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? (Liber Genesis 24, 5)
Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: (Liber Genesis 24, 7)