Löydetty 3231 Tulokset: Ram
Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)
Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)
Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, (Liber II Regum 2, 15)
Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus. (Liber II Regum 3, 2)
Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. (Liber II Regum 3, 6)
Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, (Liber II Regum 3, 24)
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)
Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, (Liber II Regum 4, 12)
vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. (Liber II Regum 4, 22)
Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi. (Liber II Regum 4, 24)
Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est. (Liber II Regum 4, 37)