Löydetty 892 Tulokset: Rad
audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. (Actus Apostolorum 6, 14)
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. (Actus Apostolorum 13, 45)
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 25)
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)
Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. (Actus Apostolorum 15, 30)
Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. (Actus Apostolorum 15, 40)
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. (Actus Apostolorum 16, 4)
Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)