Löydetty 892 Tulokset: Rad
Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)
qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 3)
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. (Liber Sapientiae 2, 14)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. (Liber Sapientiae 3, 15)
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. (Liber Sapientiae 4, 3)
Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. (Liber Sapientiae 4, 4)
Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. (Liber Sapientiae 4, 20)
naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. (Liber Sapientiae 7, 20)
Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, (Liber Sapientiae 11, 8)
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. (Liber Sapientiae 12, 17)
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ; (Liber Sapientiae 13, 11)
Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)