Löydetty 31 Tulokset: Rachel

  • Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 15)

  • Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)

  • Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)

  • Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. (Liber Genesis 31, 19)

  • Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. (Liber Genesis 31, 32)

  • Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: (Liber Genesis 33, 1)

  • et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)

  • Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, (Liber Genesis 35, 16)

  • Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. (Liber Genesis 35, 19)

  • Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. (Liber Genesis 35, 20)

  • Filii Rachel: Joseph et Benjamin. (Liber Genesis 35, 24)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina