Löydetty 1062 Tulokset: Quoniam

  • Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)

  • sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)

  • quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 23)

  • scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)

  • quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. (Epistula ad Philippenses 1, 16)

  • Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. (Epistula ad Philippenses 2, 24)

  • quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. (Epistula ad Philippenses 2, 26)

  • quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. (Epistula ad Philippenses 2, 30)

  • Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)

  • quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina