Löydetty 287 Tulokset: Quomodo
David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. (Evangelium secundum Lucam 22, 2)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. (Evangelium secundum Lucam 24, 35)
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? (Evangelium secundum Ioannem 3, 12)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)