Löydetty 245 Tulokset: Quinque
Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. (Liber Genesis 25, 7)
sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (Liber Genesis 43, 34)
Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. (Liber Genesis 45, 6)
ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. (Liber Genesis 45, 11)
Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: (Liber Genesis 45, 22)
Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: (Liber Genesis 47, 2)
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. (Liber Exodus 22, 1)
Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. (Liber Exodus 26, 3)
E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)
Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, (Liber Exodus 26, 26)
et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam : (Liber Exodus 26, 27)
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ. (Liber Exodus 26, 37)