Löydetty 761 Tulokset: Quid
Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? (Evangelium secundum Lucam 13, 7)
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. (Evangelium secundum Lucam 16, 3)
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. (Evangelium secundum Lucam 16, 4)
Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: (Evangelium secundum Lucam 18, 6)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 18, 18)
