Mosaico decorativo

Löydetty 761 Tulokset: Quid

  • Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 1)

  • Chorus Fratrum. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)

  • Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)

  • Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? (Liber Sapientiae 5, 8)

  • Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. (Liber Sapientiae 6, 11)

  • Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)

  • Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)

  • Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: (Liber Sapientiae 9, 10)

  • Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)

  • Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus? (Liber Ecclesiasticus 2, 17)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina