Löydetty 2426 Tulokset: Quia
Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. (Liber Isaiae 41, 10)
Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te. (Liber Isaiae 41, 13)
ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)
Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)
Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba, pro te. (Liber Isaiae 43, 3)
Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. (Liber Isaiae 43, 5)
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)
Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. (Liber Isaiae 43, 20)
Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu ! (Liber Isaiae 44, 17)
et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël, (Liber Isaiae 45, 3)