Löydetty 2426 Tulokset: Quia
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; (Liber Proverbiorum 31, 4)
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. (Liber Proverbiorum 31, 18)
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (Liber Ecclesiastes 7, 4)
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 7)
Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. (Liber Ecclesiastes 7, 23)