Löydetty 2426 Tulokset: Quia
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos. (Liber I Maccabaeorum 5, 61)
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 6)
et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ. (Liber I Maccabaeorum 6, 49)
reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia: (Liber I Maccabaeorum 6, 56)
Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)