Mosaico decorativo

Löydetty 2426 Tulokset: Quia

  • Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. (Liber I Samuelis 10, 7)

  • Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)

  • Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël. (Liber I Samuelis 11, 13)

  • Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. (Liber I Samuelis 12, 5)

  • Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. (Liber I Samuelis 12, 10)

  • Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. (Liber I Samuelis 12, 17)

  • Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. (Liber I Samuelis 12, 21)

  • Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12, 22)

  • Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas, (Liber I Samuelis 13, 11)

  • Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis. (Liber I Samuelis 14, 6)

  • Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum. (Liber I Samuelis 14, 10)

  • Dixitque Jonathas: Turbavit pater meus terram: vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: (Liber I Samuelis 14, 29)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina